|
430 b 17-19 INEST AUTEM IN HIS ALIQUID INDIVISIBILE, SED FORTE NON SEPARABILE, QUOD FACIT UNUM TEMPUS ET LONGITUDINEM.
..........Ab hac autem utique expositione non dissonat scriptura quae dicit : in divisibili tempore et divisibili animae. Qualiter dixit tempus in quo intelligit divisibile, et qualiter partem animae subiunxit quia: secundum accidens et non sicut illa (hoc est species materiales quas intellegit). Hae quidem enim loco divisibiles erant et actu dividi possibiles ut magnitudines, hae aut ratione ut plantae, hoc quidem generativum et augmentativum et nutritivum, hae autem secundum ambo, út forma, puta quae hominis; loco enim distant partes vel aliam habent substantiae rationem. Secundum nullum igitur horum divisibilis est phantasia nisi solum secundum accidens, ut dictum est; sed neque tempus nisi potentia solum et secundum intellectum; continuum enim est et non intercisum, nostra autem meditatio est quae in annos et menses et dies et horas ipsum dividit. Non enim utique stabit aliquando sol, ut in partes dividatur tempus. Sed sicut omnis magnitudo divisibilis esse dicitur qua magnitudo est, non omnes autem actu divisae esse possunt, sed solum quae in generatione et corruptione (caelestia enim, puta sol nunquam utique actu dividetur, sic enim utique corrumpetur), sic utique et tempus quaquidem continuum est, divisibile est in semper divisibilia, actu tamen non dividitur, siquidem non contingit stare motum caelestium. Hoc autem: sed qua indivisibilia, iam diximus in priori expositione, ita et nunc. Si autem non tempus untelligimus quod proprie tempus, quia in continuo et indiviso secundum actum tempore intelligit, sed nunc tempus dicit. Diximus qualiter nunc esse divisibile sit intelligendum, quia út principium et finem.
<<keys>>
+expositio : explanation
+dissonare : be not harmonious, be different (+ab)
+scriptura : referring to the De Anima passage which he is e treating
+qualiter : in what manner, in what sense
+dixit : the subject is Aristoteles
+et qualiter partem animae : =et qualiter dixit partem animae divisiblem
+subjungo : put or joint from under = put (an explanation) below in the subsequent passages
+quia : that (conjunction)
+species materiales : for a detailed explanation of this see the latter passages of the previous section.
+hae : =species materiales
+hoc quidem : =hoc quidem est (that is to say)
+secundum ambo : =loco et ratione (in space/place and in definition)
+quae : relative pronoun referring to "forma", but here, it has to be read in the Greek manner "quae hominis" = "quae hominis forma" (the form of human being)
+distare : be apart / be different
+secundum nullum horum : referring to "secundum locum" and "secundum rationem" above
+neque tempus : =neque tempus est divisibile
+secundum intellectum : according to the intellectual perceiving
+intercisum : past partisiple of "intercido" (cut apart, cut asunder)
+meditatio : mental, intellectual activity, mental, intellectual perception, thinking, thought
+ipsum : =tempus
+Non enim utique stabit aliquando sol, ut in partes dividatur tempus.: "for, the sun will never stop, though the time is divided into parts."..............this sentence is difficult, but its meaning is revealed in the following passage.
+qua : inasmuch as
+omnes : =omnes magnitudines
+solum quae : =solum magnitudines quae.......
+quaquidem : ="qua" above
+divisibile est in semper divisibilia : this "semper" probably means "ad infinitum"
+stare : get unmoving, stop
+sed qua indivisibilia : ="Hoc" in the beginning of this sentence.
+qua indivisibilia : =qua tempus et omnes magnitudines sunt indivisibilia
+jam diximus : we have already told
+ita et nunce : and in this sense the "now" too is indivisibile ("now" is here a noun, not an adverb)
+Si : even if, although
+Si autem non tempus untelligimus quod proprie tempus, quia in continuo et indiviso secundum actum tempore intelligit, sed nunc tempus dicit. : although we understand what is in a proper sense "time" (=the "now") as not "time", because one perceives it (the "now") in a continuous and in an at the moment undivided time, nontheless Aristotle counts the "now" as a kind of "time" .
+nunc tempus dicit : Aristotle calls the "now" a kind of time, Aristotle counts the "now" as a kind of time
+nunc : the "now" ("now" as a noun)
+ut principium et finem : "now" as a beginning of certain period of time, and as an end of certain period of time
|